LisbonGulbLA135

Obsecro Te


1. (85) Obsecro te domina sancta maria mater dei pietate plenissima summi
2. (42) regis filia mater gloriosissima mater orphanorum consolatio
3. (205) desolatorum via errantium salus in te sperantium virgo ante
4. (383) partum virgo in partu et virgo post partum Fons misericordie
5. (227) fons salutis et gratie fons pietatis et leticie fons consolationis
6. (591) et indulgencie Per illam sanctam ineffabilem leticiam
7. (114) qua exultavit spiritus tuus in illa hora quando tibi per gabrielem
8. (379) archangelum annunciatus et conceptus filius dei fuit
9. (459) Et per illud divinum mysterium quod tunc operatus est spiritus sanctus
est + in te [1]
9. (459)  Et per illud divinum mysterium quod tunc operatus est in te spiritus sanctus
10. (626) Et per illam sanctam ineffabilem pietatem gratiam misericordiam amorem
11. (289) et humilitatem per quas filius tuus descendit accipere humanam carnem
12. (70) in venerabilissimo utero tuo Et in quibus te respexit
13. (67) quando te commendavit sancto iohanni apostolo et evangeliste Et quando
14. (406) te exaltavit super choros angelorum Et per illam sanctam inestimabilem
15. (256) humilitatem in qua tu respondisti archangelo gabrieli ecce ancilla domini
16. (173) fiat michi secundum verbum tuum Et per illa sanctissima quindecim gaudia
17. (107) que habuisti de filio tuo domino nostro ihesu christo
18. (272) Et per illam sanctam maximam compassionem et accerbissimum cordis dolorem
19. (364) quem habuisti quando filium tuum dominum nostrum ihesum christum
quando + vidisti [1]
19. (364)  quem habuisti quando vidisti filium tuum dominum nostrum ihesum christum
20. (166) ante crucem nudatum et in ipsa levatum vidisti pendentem crucifixum vulneratum
21. (520) sicientem fel apponi clamantem audisti et morientem vidisti
sicientem : scicientem [1]
21. (520)  scicientem fel apponi clamantem audisti et morientem vidisti
22. (190) Et per quinque vulnera filii tui et per contractionem viscerum suorum
23. (290) pre nimio dolore vulnerum Et per dolorem quem habuisti quando vidisti eum
24. (277) vulnerari Et per fontes sanguinis sui et per omnem passionem eius et per omnem
25. (206) dolorem cordis tui Et per fontes lacrimarum tuarum Ut cum omnibus
26. (437) sanctis et electis dei Veni et festina in auxilium et consilium
auxilium + meum [1]
26. (437)  sanctis et electis dei Veni et festina in auxilium meum et consilium
27. (476) meum in omnibus orationibus et requestis meis et in omnibus angustiis
- et [2]
27. (476)  meum in omnibus orationibus et requestis meis in omnibus angustiis
28. (479) et neccessitatibus meis Et in omnibus illis rebus in quibus ego sum
29. (442) facturus locuturus aut cogitaturus omnibus diebus ac noctibus
facturus locuturus aut cogitaturus omnibus diebus ac noctibus : factura loquutura aut cogitatura omnibus diebus noctibus [1]
29. (442)  factura loquutura aut cogitatura omnibus diebus noctibus
30. (411) horis atque momentis vite mee Et michi famulo tuo impetres a dilecto
famulo tuo : miserrime peccatrici indigne famule tue N. [1]
30. (411)  horis atque momentis vite mee Et michi miserrime peccatrici indigne famule tue N. impetres a dilecto
31. (424) filio tuo complementum omni misericordia et consolatione omni consilio
32. (754) et auxilio omni adiutorio omni benedictione et sanctificatione
et auxilio omni : omni auxilio et [1]
32. (754)  omni auxilio et adiutorio omni benedictione et sanctificatione
33. (347) omni salvatione pace et prosperitate omni gaudio et alacritate
34. (161) Etiam habundantiam omnium bonorum spiritualium et corporalium
35. (362) Et gratiam sancti spiritus qui me bene per omnia disponat
36. (512) animam meam custodiat corpus meum regat mentem erigat
37. (676) cursum dirigat mores componat actus probet vota et desideria mea perficiat
dirigat + sensum corrigat [1]
37. (676)  cursum dirigat sensum corrigat mores componat actus probet vota et desideria mea perficiat
38. (145) cogitationes sanctas instituat preterita mala indulgeat presentia emendet
39. (72) futura moderetur Vitam honestam et honorabilem michi tribuat
40. (527) et victoriam contra omnes adversitates huius mundi Et veram pacem
- Et [1]
40. (527)  et victoriam contra omnes adversitates huius mundi veram pacem
41. (621) spiritualem et corporalem michi tribuat bonam spem caritatem et fidem
caritatem et fidem : fidem caritatem et [1]
41. (621)  spiritualem et corporalem michi tribuat bonam spem fidem caritatem et
42. (487) castitatem humilitatem et patientiam Quinque sensus corporis mei regat
patientiam + michi concedat [1]
42. (487)  castitatem humilitatem et patientiam michi concedat Quinque sensus corporis mei regat
43. (411) et protegat Septem opera misericordie complere me faciat Duodecim
44. (542) articulos fidei et decem precepta legis firmiter tenere et credere me faciat
et decem : decemque [1]
44. (542)  articulos fidei decemque precepta legis firmiter tenere et credere me faciat
45. (412) Et a septem peccatis criminalibus me liberet et deffendat usque in finem
criminalibus : mortalibus [1]
45. (412)  Et a septem peccatis mortalibus me liberet et deffendat usque in finem
46. (371) Et in novissimis diebus meis ostende michi faciem tuam
michi + piissimam [1]
46. (371)  Et in novissimis diebus meis ostende michi piissimam faciem tuam
47. (332) et annuncies michi diem et horam obitus mei Et hanc orationem supplicem
48. (404) suscipias et exaudias et vitam eternam michi tribuas
49. (361) Audi et exaudi me dulcissima virgo maria mater dei et misericordie